- ORNATRICES seu Cosmetae
- ORNATRICES seu Cosmetaepuellae fuerunt, quae Mulieribus olim comas exornabant, de quibus Ulpian. leg. 49. ff. de leg. 3. Item mancipia alia: puellae fortassis, queis sibi comas mulieres exornant. Tertullian. de Habit. mul. Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus, quem mundum muliebrem convenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et vestibus deputatur: Ille in cura capilli et cutis, et earum partium corporis, quae orulos trahunt. Macrob.Saturnal. l. 2. c. 5. Eadem Iulia mature coeperat habere canos, quos legere secreto solebat; Subitus interventus Patris aliquando oppressit Ornatrices. Ovid. l. 3. Art. amand. v. 239.Tuta sit Ornatrix.Solebant hae tradi Magistris, ad artificium ornandi ediscendum: Marcianus L. 65. ff. de Leg. l. 3. Ornatricibus legatis, Celsus scripsit, eas quae duos tantum Menses apud Magistros fuerunt, legato non cedere. Quod quale fuerit, exponit Manilius partim l. 5. partim Alii:Illis cura sui vultus, frontisque decoraeSemper erit, tortosque in flexum ponere crines,Aut nodis revocare, et rursus vertice densôFingere, et appositis caput emutare capillis.Tertullian. de cultu Foem. graphice: Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnis coercere, aliae ut vagi et volucres elabantur, non bonâ simplicitate. Affingitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum. Nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum etc. Utrôque brevior ac concinnior Iuvenal. Sat. 6. v. 501.Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altumaedificat caput.Cuiusmodi erat Flaminicae Tutulus, vittam insuper purpuream crinibus innexam habens. Unde Romae olim in Musaeo Carpensi, Aponiae. Successae. a. Tutul. Ornatr. C. Batonius. Epigonus. Atriensis. Ex huiusmodi ministerio, ancilla apud Petronium Gytona in partem navis inferiorem ducit, corymbioque dominae pueri adornat caput: Imo supercilia etiam profert de pyxide, sciteque iacturae lineamenta secuta, totam illi formam suam reddidit. Pyxis enim continebatur instrumentô ornatricum et Cosmetarum, Martial. l. 9. Epigr. 38. v. 1.Cum sis ipsa domi, mediaque ornere Suburrâ.Fiant absentes et tibi, Galla, comae.Nec dentes aliter, quam Serica, nocte reponas,Et lateas centum condita pyxidibus.Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,Quod tibi prolatum est mane, supercilio.En integram officinam Ornatoriam, geminam plane illi Petronianae, comas, pyxidem, supercilia. Vide quoque Appuleium Metam. l. 6. ubi Pyxidem Veneris memorat, et Zenonem Mart. Praef. de Contin. ubi haec luxûs instrumenta diterte explodit. Capillorum vero cura praecipua Ornatricibus, non in structura tantum, sed et in colore cincinnisque fuit: quod increpuit Propert. l. 2. Eleg. 18. v. 27. imprecatus,Illi sub terris fiant mala multa puellae,Quae mentita suas vertit inepta comas.Et Tertullian. lib. cit. Video quosdam et capillum crocô vertere: Pudet eas etiam nationis suae, quod Germanae non aut Gallae procreatae sint: ita Patriam capillô transferunt. A cincinnorum studio Cinerarii et Ciniflones ministri appellati sunt, quorum instrumentum calamistrum fuit, quod acum ferream non semel interpretatus est Isidor. Origin. l. 10. c. 20. ubi inter alia: Acus dicitur, quâ Sarcinatrix vel etiam Ornatrix utitur. Petronius acum comatoriam, Appuleius crinalem: nisi quod crinalis latius pateat, et minores etiam acus, quibus sustinebantur et figebantur capilli, complectatur. Huius Ministerii instrumenta erant discerniculum, pecten, speculum etc. Porro quia Ornatrices rarum ac parum aquae solebant mittere ac velut ψεκάζειν, quoties crinem componerent, ut habent veter. Glossae, hinc Psecades quoque appellatae sunt, de qua voce vide infra. Sicut autem Mulieres suas Ornatrices, Sic ne in hac quidem parte a molliori sexu se superari ferentes viri, suos capitum et capillorum concinnatores habuêre, teste Columella Praefat. l. 1. quos Capillaturae structores vocat Tertullian. Hinc et personae Tragicae, in utroque sexu, quantum ad ornatum pertinet capitis, similes fuêre, docente Serviô ad Aen. l. 10. v. 832.—— —— Comtos de more capillos.Imo nec barbam inornatam sivisse semiviros hos, apud Cyprianum et Tertullianum Pamelius notavit, Laur. Pignorius Comm. de Servis. Maminit Ornatricis quoque Vetus Inscriptio. Cineribus Hamillae. Albioniae. Quintae. Ornatrici. Festus. M. Septimi. Galli. Dispon. Contubernali. B. M. F. et sibi, apud Tit. Popmam. l. de Operis Serv. Sed et Auriculae Ornatrix, memoraturin vetere momumento Romae, apud eundem Pignorium. Adi quoque, si visum est, Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Resin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. Ad easdem pertinent haec Clementis Alex. Padagog. l. 3. c. 4. Κομμῶται δὲ καὶ κομμώτριαι περὶ τὰς γυναῖκας ἀμφιπολεύουσιν, αἱ μὲν τὰ κάτοπτρα, αἱ δὲ, τοὺς κεκρυφάλους, ἄλλαι τοὺς κτένας. Celebres inprimis hôc ministeriô fuêre, Cypassis, apud Ovid. Amorum l. 2. Eleg. 7. v. 17.Ecce tuum sollers caput exornare Cypassis, etc.et Nape, apud cundem, Amor. l. 1. Eleg. 11. v. 1.Colligere incertos, et in ordine ponere, crinesDocta, nec ancillas inter habenda, Nape.Berenices inprimis Leo, de quo vide supra in hac voce. Nec omittendum, speculum Iunoni tenere dici solitas fuisse ornatrices, quod illa munditiei et ornatus curam haberet; quare et eius statuae crines additi, iique curiosâ superstitione dispositi fuerunt. Augustin. de Civ. Dei l. 6. Sunt quae Iunoni et Minervae capillos disponant, longe a Templo, non tantum a simulacro, stantes, digitos movent, ornantium modo; sunt, quae speculum teneant: ex Seneca l. de Superstitione, qui intercidit. Unde Prudentio in Symmachum l. 2. pexô crine virago dicitur etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.